Latin
6 F ABODE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
6 F ABODE aequalis recta D: Ducta denique recta KF, fiat angulus rectus FKL, sitque KL, aequalis rectae E. Si igitur ducatur recta FL; Dico quadratum reciae FL, aequale esse quinque quadratis propositis. Quadratum enim rectae FH, aequale est quadratis rectarum FG, GH, hoc est, quadratis rectarum A, &B. Rursus quadratum recta FI, equale est quadratis rectarum FH, HI, &idcirco quadratis rectarum A, B, &C. Item quadratum rectae FK, aequa le est quadratis rectarum FI, IK, ideoque quadratis rectarum A, B, C, &D. Denique quadratum rectae FL, aequale est quadratis rectarum FK, KL, ac propterea quadratis rectarum A, B, C, D, &E, Quod est propositum. PROPOSITIS duobus quadratis quibuscunque, alteri illorum adiungere figuram, quae reliquo quadrato sit aequalis, ita ut tota figura composita fit etiam quadrata. SINT duo quadrata ABCD, EFGH, propositumque! sit quadrato ABCD, apponere figuram, quae sit aequalis, qua drato EFGH, &c. Sumatur recta BI, aequalis recta FG, lateri quadrati, EFGH.