# Euclidis elementorum libri XV 25

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, P PROLEGOMENA. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/25

Plato etiam cum ob alias, tum ob eam etiam causam discendam esse Geometriam dixit, quod eius cognitio maxime sit utilis, ut aliae artes facilius, & rectius percipiantur. Postremo est haec summa laus Geometriae, omnibusque modis praedicanda, quod non haesit in exiguis, & inferioribus hisce machinis, à quibus originem traxit, sed euolauit in coelum usque, & humanas mentes humi abiectas in il lam rursus coelestem sedem inuexit, & admirandam mundi huius fabricam, eiusque administrationem, & gubernationem nostro intellectui subiccit. DIVISIO

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
