# Euclidis elementorum libri XV 250

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, 6 F ABODE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/250

Ductae autem recia A AI, & praducta recta BA, ad partes A, ulcipiatur BK, aequalis rectae CIMF AI, perficiaturque quadratum BKI. M. Dico figuram ADCMLK, quadrato ABCD, adiunctam aequalem esse quadratò EFGH. Quoniam quadratum rectae AI, hec est, quadratum BKLM. aequale est quadratis rectarum AB, BI, hoc est, qua tra tis ABCD, EFGH; si auferatur commune quadratum AB CD, remanebit figura ADCMLK, aequalis quadrato EF. GH. Quod est propositum. COGNITIS duobus lateribus quibuscunque trianguli rectanguli, in cognitionem reliqui lateris peruenire. SIT angulus A, rectus in triangulo ABC. sintque primo cognita latera AB, AC, circa angulum rectum, quorum AB, ponatur O palmorum, & AC, 8. Quoniam igitur qua drata rectarum AB, AC, nempe palmi 36. & 54. aequalia sunt quadrato rectae BC; si illae coniungantur simul, efficietur hoc palmorum 100. Latus ergo BC, continebit 10. p.lmos. Tantum enim est latus, seu ra dix quadrata 100. palmorum, vt perspicuum est apud Arithmeticos. Sint secundo cognita latera AB. BC, sitque AB, 6. palmorum, & BC, 10. Quoniam igitur quadrata rectarum AB, AC, aequalia sunt quadrato rectae BC; si quadratum re. ta AB, quod centinet palmos 36. detrahatur ex quadrato re ctae BC, quod est palmorum 100, remanebit quadratum rectae AC, 64. palmorum. Latus ergo AC, continebit 8. pal mos. Tanta enim estr radix quadrata, seu latus 64. palmorum. Quod est est propositum. Caeterum non semper hac arte inuenientur numeri rationales, quia non omnes numeri habent latus, radicem ve quadratam, vt notum est apud Arithmeticos; Vnde latus inuentum saepe numero exprimi nequit, nisi per r.ilicem sur dam, quam vocant: Sed de his alias.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
