# Euclidis elementorum libri XV 253

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, 6 F ABODE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/253

Cum ergo quadiatum rectę AC, eisdem quadratis re ctarum BA, BC, ęquale ponatur, erunt quadrata rectarum AD, AC, inter se aequalia, ac propterea & rect: ipsę AD, AC, aequales. Quoniam igitur latera BA, BD, trianguli ABD, aequalia sunt lateribus BA, BC, trianguli ABC; & basis AD, ostensa est aequalis basi AC; erunt anguli ABD, ABC, aequales: Est autem angulus ABD, ex constructione rectus: Quare & angulus ABC, rectus erit. Si igitur quadratum, quod ab vno laterum trianguli describitur, &c. Quod demonstrandum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
