Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 254
Unproofread scanNot analysed yet
LVOLILIO ELEMENTVM II. DEFINITIONES OMNE parallelogrammum rectangulum contineri dicitur sub rectis duabus lineis, quae rectum comprehendunt angulum. GIT Euclides in secundo hoc libro de potentijs linearum rectarum, inquirendo, quanta sint &quadrata partium uinsuis lineae rectae diuisae, ¶lle logramima rectam gula sub partibus eiusdem lineae diuisae comprehensa, tam inter se, quam comparata cum quadrato totius lineae, &c. Quod ut commode exequatur, explicat prius duabus definitionibiis duo ad ea, quae de monstranda sunt, recte intelligenda maxime necessaria. PRIORI definitione exponit, sub quibus rectis lineis con tineri dicatur parallelogrammum quodcunque rectangulum; Et quid sit, parallelogrammum contineri sub duabus lineis recris. Quod ut intelligatur, explicandum primum est, Parallelogrammum illud dici rectangulum, cuius omnes anguli siont recti; Cuius quidem duo tantum sunt genera, Quadratum, &Altera parte longius. In his enim omnes anguli sunt recti, vt perspicuum est ex eorum definitionibus. In omni porro paerallelogrammo, si vnus angulus duntaexat detur rectus, erunt &reliqui tres necessario recti.