# Euclidis elementorum libri XV 255

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/255

Sit enim in parallelogrammo lelogrammo ABCD, angulus A, rectus: Dico reliquos trex angulos B, C. D, rectos quoque esse. Nam cum parallelae fint AD, BC, erunt anguli A, & B, interni duobus rectis aquales: At angulus A rectus est, ex hypothesi, Igitur et B, rectus erit. Quoniam vero quilibe: suo opposito est aequalis, vt angulus A, angulo C, & angulus B, angulo D; erunt & anguli C, & D, recti. DICIT itaque Euclides, quodlibet parallelogrammun rectangulum contineri sub diabus rectis lineis, que unum eim angulum rectum continent. Vt parallelogrammum recrangulum ABCD, contineri dicitur sub duabus lineis rectis AB, AD; vel sub AD, DC; vel sub DC, CB, vel denique sab AB, BC; quoniam quae libet huiusmodi duae lineae exprimunt totam parallelogrammi magnitulinem, vna quidem, vt AB. nel DC, eius longitudinem; altera vero, ut A D, vel BC, eius latitudinem. Vnde expressis duabus lineis, quae angulum recium continent in parallelogrammo rectangulo, flatim tota eius quantit.u toncipitur, intelligiturque, longitudo nimirum. atque latitudo. Accedit etiam, quod ex motu imaginario vnius lineae in alteram huiusmodi parallelogrammuu conficitur. Si namque animo concipiatur recia AB deorsum secundum rectam AD, moueri in transuersum, ita vt semper angulum rectum cum AD, constituat, donec punctum A. ad punctum D, & punctum B, ad punctum C, perueniat, descriptum erii totum parallelogrammum ABCD. Idem fiet, si AD, ponatur moueri in transuersum secundum rectan AB, &c. Quamobrem iure optimo sub talibus duabus lineis rectis contineri dicitur parallelogramum rectangulum. ITAQVE parallelogrammum rectangulum, quod sub duabus rectis lineis contineri dicitur, erit illud cuius duo latera circa vnum angulum rectum aequalia sunt duabus illis rectis lineis, vtrumque vtrique. Vt parallelogrammum rectangulum sub rectis F, & F, contentum erit idem, quod parallelogramum ABCD quoniam latus AB, aequale est rectae E, & latus AD, rectae F PERSPICVVM est es dictis, parallelogrammum re ctangulum cautentum sub duabus lineis aequalibus esse quadra tum; Cum enim quaelibet illarum linearum aequalium aequalit si!

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
