# Euclidis elementorum libri XV 258

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. I. PROPOS. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/258

THEOR. I. PROPOS. I. SI fuerint duae rectae lineae, seceturque ipsarum altera in quotcunque segmenta: Rectangulum comprehensum sub illis duabus rectis lineis, aequale est eis, quae sub insecta, & quolibet segmentorum comprehenduntur, rectangulis. SINT duae rectae A, & BC. quarum BC, secetur quomodocunque in quotlibet segmenta BD, DE, EC: Dico rectangulum sub A, & BC, comprehensum aequale esse om nibus rectangulis simul sumptis, quae sub linea indiuisa A, & quolibet segmento comprehenduntur, nempe rectangulo sub A, & BD; Item sub A, & DE; Item sub A, & EC, comprehenso. Rectangulum enim BF, comprehendatur sub A, & BC, hoc est, recta GB aequalis sit rectae A; Quod quidem fiet, si erigantur ad BC, duae perpendiculares BG, CF, aequales rectae A, ducaturque recta FG. Drinde ex D, & E, ducantur rectae DH, EI, parallelae ipsi BG, uel CF. Itaque DH, 33. primi EI, cum parallelae sint ipsi BG, inter se quoque parallelae erunt: Rursus eaedem, cum ex constructione paraliclogramma 34 primi propterea rectae sint BH, BI, aequales erunt rectae BG, ac A. Q uoniam igitur recta BG, aequalis est rectae A, erit rectangulum BH, comprehensum sub insecta linea A, & segmento BD; Eadem ratione erit rectangulum DI, comprehensum sub A, & segmento DE; Item rectangulum EF sub A, & segmento EC. Q uare cum rectangula. BH, DI, EF, aequalia sint toti rectangulo BF; perspicuum est rectangulum comprehensum sub A, & RC, aequale esse rectangulis omnibus, quae sub A, et segmentis BD, DE, EC, comprehenduntur. Si ergo fuerint duae rectae lineae, seceturque ipsarum altera, &c. Quod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
