Latin
THEOR. 3. PROPOS. 3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 263
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 3. PROPOS. 3. SI recta linea secta sit vtcunque; rectangulum sub tota, &vno segmentorum com prehensum aequale est &illi, quod sub seg mentis comprehenditur, rectangulo, &illi, quod a praedicto segmento describitur, quadrato. LINEA recta AB, diuisa sit vtcunque in puncto C: Dico rectangulum comprehensum sub tota AB, &vtrouis segmento, vt AC, (siuę hoc segmentum maius sit, siue minus) aequale esse rectangulo sub segmentis AC, CB, comprehenso, &quadrato prioris segmenti assumpti AC. Con stituatur enim quadratum dicti segmenti AC, quod sit AD, &ex B, educatur BF, parallela ipsi AE. donee coeat cum ED, protracta in F. Quoniam igitur AE, recta rectę AC, aequalis est ex quadran definitione erit rectangulum AF, &segmento AC. Rursus, comprehensum sub tota AB, quia recta CD, eadem ratione aequalis est rectae AC, erit rectangulum CF, comprehensum sub segmentis AC, YCB. Cum igitur rectangulum AF aequale sit quadraro AD, &rectangulo CE; liquido constat, rectangulum sub AB, tota, &segmento AC, comprehensum, esse aequale rectangulo comprehenso sub segmentis AC, CB, &quadrato praedicti segmenti AC.