# Euclidis elementorum libri XV 268

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, CTOTIOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/268

Describatur enim CF, quadratum super dimidia CB; & duc:a diametro BE, ducatur ex D, recta DG, parallela rectae BF, secans diametrum BE, in H, puncto, per quod ducatur rectae BC, parallela IK; Item ex A, rectae CE, parallela AL, secans IR, pro iuctam in L. Erunt igitur per corollarium praecedentis propos. DI, KG, quadrata, ideoque DH, recta rectae DB, aequalis: Est autem & KH, ipsi CD, aequalis. Quare rectangulum AH, comprehendetur sub AD, DB; & KG, erit quadratum rectae CD. Probandum itaque est rectangulum AH, vna cum qua drato KG, aequale esse quadrato CF. Quoniam ergo complementa CH. FH, aequalia sunt; si addatur commune quadratum DI, erit parallelogrammum DF, parallelogrammo CI, aequale; Est autem & AK, eidem CI, aequale, quod & bases AC, CB, aequales sint: Igitur DF, AK, aequalia inter se erunt; quibus si commune apponatur CH, erit gnomon MNO, rectangulo AH, aequalis. Q uocrca cum gnomon MNO, & quadratum KG, aequalia sint quadrato CF, erit & rectangulum AH, vna cum quadrato AG, ęquale eidem quadrato CF. Si recta ergo linea secetur in aequalia, & non ęqualia, &c. Quod ostendendum erat. p - a r

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
