Latin
QVID PROBLEMA, QVID THEORE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
aliquid constituere. Vt siquis conetur demonstrare, supra lineam rectam finitam posse triangulum aquilaterum constitui, appellabitur huiuscemodi demonstratio problema, quoniam docet, qua ratione triangulum aquilaterum constitui debeat supra rectam lineam finitam. Dictum est autem hoc genus demonstrationum Problema ad similitudinem problematis Dialectici. Sicut enim apud Dialecticos problema dicitur quaestio illa, cuius utraque pars contradictionis (ut ipsi loquuntur,) est probabilis, qualis haec est quaestio; An totum distin guatur realiter a suis partibus simul acceptis: Sic etiam quasitum illud apud Mathematicos, quo aliquid iubent construere, &cuius contrarium effici etiam potest, problema appellatur. Vt si quis proponat, se demonstraturum, supra lineam rectam finitam triangulum aequilaterum posse constitui, efficiet problema, quia &triangulum non aequilaterum, nempe Isosceles, uel scalenum, supra eandem lineam constitui potest. Pari ratione, qui instituit angulum rectilineum secare bifariam problema nobis exhibet, propterea quod angulus idem diuidi po test in partes non aequales. Est tamen discrimen non paruum in ter Dialecticorum, &Mathematicorum problema. Nam in problemate Dialectico utrauis pars contradictionis suscepta confirmatur tantum probabiliter, ita ut intellectus cuiusque ambigat, utranam illius pars uera sit: In Mathematico uero, quamcunque quis partem elegerit, eam firma demonstratione, ita ut nihil omnino dubij sit reliquum, comprobabit. Si enim Geometra statuat ex puncto quolibes lineae rectae proposita lineâ perpendicularem educere, efficiet utique hoc ipsum ratione con stanti, &euidenti: Eodem modo dicendum est, si ex eodem pun cto uelit educere lineam non perpendicularem. Theorema aute appellant eam demonstrationem, quae solum passionem aliquam, proprietatemue unius, uel plurium simul quantitatum perscrutatur.