Latin
THEOR. 7. PROPOS. 7
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 272
Unproofread scanNot analysed yet
BPLIBER, II RECTAAB, secetur vtcunque in C. Dico quadratum totius AB, &quadratum segmenti siue maioris, siue mino ris AC, aequalia esse rectangulo bis comprehenso sub tota AB, &dicto segmento AC, vna cum quadrato reliqui segme ti CB. Describatur. n. super AB. quadratum AD, &ducta diametro BE, ducatur ex C, recta CF, parallela rectae AE, secans diametrum in puncto G, per quod REEF agat HI, parallela rectae AB. Erunt igitur per corollarium 4. propos huius lib. CI, HF, quaBAdrata, &quia recta GH, aequa lis est rectae AC, erit HF, qua34. primi. dratum segmenti AC. Rursus quia AE, ęqualis est ipsi AB, erit rectangulum AF, comprehensum sub tota AB, &segmento AC. Eadem ratione rectangulum HD, comprehensum erit sub eisdem rectis AB, AC, quod rectae DE, EH, aequales sint rectis AB, AC. Q uoniam igitur rectangulis AF, FI, hoc est, gnomoni KLM, vna cum quadrato CI, ęquale est quadratum AD; si apponatur commune quadratum HF erunt quadrata AD, HF, aequalia rectangulis AF, DH, (quę compre henduntur sub tota AB, &segmento AC,) vna cum CI, quadrato reliqui segmenti CB. Si igitur recta linea secetur vtcunque, &c. Q uod erat demonstrandum SCHOLION. ALITIR ex Francisco Maurolyco idem demonstrabimus. Quia quadratum ex AB, aequale est quadratis ex AC, 4. secundi. CB, vna cum rectangulo bis sub AC, CB; si addatur commu ne quadratum ex AC, erunt quadrata ex AB, AC, aequalia quadratis ex AC, CB, AC, vna cum rectangulo bis sub AC, CE. Sed rectangulo sub AC, CB, vna cum quadrato ex AC, aequale est rectangulum sub AB, 3. secundi. AC; Et proinde rectangulo bis sub AC CB, vua cum qua drato ex AC, bis, aequale est rectangulum sub AB, AC, bis. Igitur qua trata ex AB, AC, aequalia sunt reliquo quadrato ex CB, vna cum rectangulo bis sub AB, AC. Quod demonErandum erat. LFCLIGEOMR IN nameris autem, diuidatur numerus 10. vtcunque in 6. &4. Igitur ico. quadratus numerus totius numeri 10. &36. quadratus numerus partis 6. aequales sunt numero 120. qui fibis ex toto 10. in partem 6. vna cum 16. quadrato numero alterius partis 4. vt consias. Sic etiam ic0. quadratus numerus totius numeri 10. &16. quadratus numerus partis 4. aequales sunt numero 80. qui bis fit ex toto 10. in partem 4. vna cum 36. quadrato numero alterius partis 6.