# Euclidis elementorum libri XV 275-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/275-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/275-2

SCHOLION. ALITER idem ex Francisco Maurolyco demonstrabi mus. Quia quadratum ex AD aquale est quadratis ex AB, BD, vna cum rectangulo sub AB, BD, bis; hoc est, quadratis ex AB. BC, vna cum rectangulo bis sub AB, BC: Et quadrata ex AB, B C, aequalia sunt rectangulo bisub AB, BC, vna cum quadrato ex AC; Erit quadratum ex AD aequale rectangulo quater sub AB, BC, vna cum quadrato ex AC. Quod demonstrandum erat SECETVR iam numerus 10. vtcunque in 6. & 4. Numerus igitur 240. qui quater fit ex toto 10. in partem 6. vna cum 16. quadrato numero alterius partis 4. hoc est, numerus 256. aequalis est numero quadrato huius numeri 16. qui componitur ex dato numero 10. & dicta parte 6. vt constat. Eodem modo, numerus 160. qui fit quater ex 10. toto, in partem 4. vna cum 36. quadrato numero alterius partis 6. hoc est, numerus 196. aequalis est quadrato numero huius numeri 14. qui componitur ex 10. & 4. vt perspicuum est. THEOR. 9. PROPOS. 9. SI recta linea secetur in aequalia, & non aequalia; Quadrata, quae ab inaequalibus totius segmentis fiunt, duplicia sunt & eius, quod a dimidia, & eius, quod ab intermedia sectionum fit, quadrati. SECETVR recta AB, bifariam in C, & non bisariam in D. Dico, quadrata segmentorum inaequalium AD, DB, dupla esse quadratorum, quę fiunt ex dimidia AC, & ex in termedia sectionum CD. Educatur enim ex C, ad AB, perpendicularis CE, quae sit aequalis dimidiae AC, vel CB; Du canturque rectae EA, EB.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
