Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 276
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde ex D, ducatur quoque ad AB, perpendicularis DF, secans EB, in puncto F, per quod ducatur FG, parallela ipsi AB, secans CE, in G, ducaturque AF. Q uoniam igitur in triangulo ACE, latera CA, CE, aequalia sunt; erunt anguli CAE, CEA, aequales. Est autem angulus ACE, rectus; reliqui igitur anguli alium rectum conficient, ideoq; AEC. semirectus erit. Eadem ratione angulus BEC, semirectus erit; ac propterea totus AEB, rectus. Rursus, quia trianguli FGE, angulus EGF, aequalis est recto ECB, externus interno; erunt reliqui duo anguli vni recto aequales: ostensum autem est, angulum FEG, esse semirectum, igitur &EFG, semirectus erit, proptereaque cum anguli FEG, FGE, aequales sint, erunt &latera EG, GF, aequalia inter se. Eodem modo ostendetur, in triangulo BDF, latera BD, DF, esse aequalia; nam angulus FDB, est rectus, &B, semirectus, &c. Itaque cum in triangulo ACE, angulus C, rectus sit, erit quadratum lateris AE, aequase duobus quadratis laterum AC, CE; Atqui haec duo quadrata inter se sunt aequalia; quod &lineae AC, CE, aequales sint; Igitur quadra tum lateris AE, duplum erit quadrati lateris A C. Rursus, quia in triangulo EGF, angulus G, rectus est erit quadratum lateris EF, aequale duobus quadratis laterum E G, GF; At duo haec quadrata inter se aequalia sunt, ob aequalitatem linearum EG, GF; Igitur!