# Euclidis elementorum libri XV 276

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/276

Deinde ex D, ducatur quoque ad AB, perpendicularis DF, secans EB, in puncto F, per quod ducatur FG, parallela ipsi AB, secans CE, in G, ducaturque AF. Q uoniam igitur in triangulo ACE, latera CA, CE, aequalia sunt; erunt anguli CAE, CEA, aequales. Est autem angulus ACE, rectus; reliqui igitur anguli alium rectum conficient, ideoq; AEC. semirectus erit. Eadem ratione angulus BEC, semirectus erit; ac propterea totus AEB, rectus. Rursus, quia trianguli FGE, angulus EGF, aequalis est recto ECB, externus interno; erunt reliqui duo anguli vni recto aequales: ostensum autem est, angulum FEG, esse semirectum, igitur & EFG, semirectus erit, proptereaque cum anguli FEG, FGE, aequales sint, erunt & latera EG, GF, aequalia inter se. Eodem modo ostendetur, in triangulo BDF, latera BD, DF, esse aequalia; nam angulus FDB, est rectus, & B, semirectus, &c. Itaque cum in triangulo ACE, angulus C, rectus sit, erit quadratum lateris AE, aequase duobus quadratis laterum AC, CE; Atqui haec duo quadrata inter se sunt aequalia; quod & lineae AC, CE, aequales sint; Igitur quadra tum lateris AE, duplum erit quadrati lateris A C. Rursus, quia in triangulo EGF, angulus G, rectus est erit quadratum lateris EF, aequale duobus quadratis laterum E G, GF; At duo haec quadrata inter se aequalia sunt, ob aequalitatem linearum EG, GF; Igitur!

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
