Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 278
Unproofread scanNot analysed yet
vel sub BC, CD, Atqui quadrato ex DB, vna cum rectangulo, bis sub BC, CD, aequalia sunt quadrata ex BC, seu AC, 7. secundis &ex CD. Quaedrata igitur ex AD, DB, aequalia sunt biquadratis ex AC, CD; Ac propterea quadrata ex AD, DB, dupla sunt quadratorum ex AC, CD; Quod ostendendum erat. IAM vero rursus numerus, 10. diuidatur aequaliter in 5. &5. Item inaequaliter in 7. &3. vt sit intermedia sectio numerus 2. ceu in propos. 5. est dictum. Quadrati numeri igitur 49. &9. partium inaequalium 7. &3. dupli sunt quadrato rum 25. &4. dimidij numeri 5. &numeri 2. inter duas sectiones, vt manifestum est. THEOR. I0. PROPOS. 10. SI recta linea secetur bifariam, adijciatur autem ei in rectum quaepiam recta linea: Quod a tota cum adiuncta, &quod ab adiuncta, utraque simul quadrata, duplicia sunt &eius, quod a dimidia, &eius, quod à composita ex dimidia &adiuncta, tanquam ab vna, descriptum sit, quadrati. SECETVR recta AB, bisariam in C, &ei in rectum addatur BD: Dico duo quadrata rectarum AD, BD, dupla esse quadratorum, quae ex rectis AC, CD, describuntur. Super AB, enim ex C, erigatur perpendicularis CE, &iungantur rectae quae sit aequalis dimidiae AC, uel CB AE, EB. Per D, deinde educatur DF, ipsi CE, parallela, occurrens rectae EB, protractae in G; &per E, ducatur rectę CD, parallela EF, secans DF, in F, iungaturque recta AG. Ostendetur iam, angulum AEB, esse rectum, ut in praecedenti propos. &CEB, semirectum; ideoque eius alternum EGF, semire29. primi ctum quoque: Est autem angulus F, rectus, cum in paral 34.