# Euclidis elementorum libri XV 28

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, QVID PROBLEMA, QVID THEORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/28

Vi si quis optet demonstrare, in omni triangulo tres angulos esse aequales duobus rectis, uocabunt talem demonstrationem Theorema, quia non iubet, aut docet triangulum, aut quippiam aliud construere, sed contemplatur tantummodo trian guli cuius libet constituti passionem hanc, quod anguli illius duobus sint rectis aequales Vnde a contemplatione ipsa, haec demonstratio theorema dici tur. In theoremate fieri nulla ratione potest, contradictionis utraque pars uera ut sit. Si enim quis demonstret, omnes angu los trianguli cuius libet duobus esse rectis angulis aequales, nullo poterit modo fieri, ut inaequales quoque sint duobus rectis. Ea dem ratio in alijs theorematibus est intelligenda. Itaque ut unuerbo dicam, quaesitum illud Mathematicum construere aliquid do cens, cuius etiam opposiium potest effici, Problema: Illud uero, quod nihil docet construere, & cuius pars opposita perpetuo falsa existit, Theorema appellatur. Vnde siquis proponeret in modum problematis, se in semicirculo uelle angulum rectum constitnere, irridendus omnino esset, & Geometriae prorsus ignarus iudi candus; quoniam omnes anguli in semicirculo constituti sunt re cti, ut demonstrabitur in lib. 3. propositione 31. Quamobrem! theorema hoc, & non problema dicendum erit. Caeterum tam problema, quam theorema dici consueuit apud Mathematicos Propositio, propterea quod utrumque aliquid nobis proponat, ut in exemplis adductis constat. Haec ideo dixerim, ut studiosus lecor non miretur, quando reperiet in Euclide, Apollonio, & cateris Mathematicis, propositionum alias dici problema ta, alias theoremata. Elementa enim Euclidis Geometrica & Apollonij Conica, (ut aliorum interim uolumina taceam, constant partim problematibus, partim theorematibus. Demonstrationes problematum semper concluduntur, his fere uer bis: Quod faciendum erat: Thegrematum uero hisce: Quod ostendendum uel demonstrandum erat; habita nimirum ratione finis utriusque. In quolibet autem problemate, ac theorema te plures demonstrationes continentur & non una tantum quamuis ultimus syllogismus demonstratiuus solumnconeludas id, quod in initio demonstrandum proponitur, ut declarabi mus in prima Euclidis propositione, nec non in cateris omni bus manisestum erit. QVONIAM nero ad demonstrationes problematum atque theorematum saepenumero requiruntur aliae quadan theoremata, uel problemata minus principalia, & quae facile ex ijs, quae prius demonstrata sunt, intelligi possunt; inseruntur interdum a Geometris huiusmodi theoremata, & problematu problematibus, atque theorematibus, de quibus praecipue agitur, ut breuius demonstrari possint. Vocant autem illa Lemmata, propterea quod solum assumantur ad alias demonstra tiones, non autem de illis praecipua disputatio instituatur, quemadmodum de alis. Itaque Lemma dici potest demonstratio, seu constructio illius, quod ad demonstrationem alicuius theorematis, vel prablematis principalis assumitur, vt demonstratio expeditior fiat, ac breuior.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
