# Euclidis elementorum libri XV 280

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/280

Igitur quadrata ex AD, BD, aequalia sunt quadratis ex AC, CD, bis; Ac proin le quadrata ex AD, BD, dupla sunt quadnitorum ex AC, CD; Quod erat demonstrandum. NVMERVS IO. bifariam secetur in 5. & 5. cui addatur numerus quiuis 3. vt totus numerus compositus sit 13. Quadrati igitur numeri 169. & 9. horum numerorum 13. & 3. dupli sunt numerorum quadratorum 25. & 64. qui ex his numeris 5. & 8. gignuntur, ut perspicuum est. PROBL. I. PROPOS. II. DATAM rectam lineam secare, ut con prehensum sub tota, & altero segmentorum rectangulum, aequale sit ei, quod a reliquo segmento fit, quadrato. DATA sit recta AB, quam secare oportet in duas partes, ita ut rectangulum comprehensum sub tota AB, & minori eius segmento, aequale sit quadrato reliqui segmenti maioris. Describatur ex AB, quadratum AC, & D—L diuiso latere AD, quod cum linea data AB, Elangulum rectum efficit, bisariam in E, iungatur recta EB, cui ex EA, producta aequalis sumatur EF; & ipsi AF, abscindatur ex recta AB, data aequalis AG. Dico rectam AB, sectam esse in G, ita ut rectangulum comprehensum sub AB, & BG, aequale sit quadrato rectae AG. Ducatur enim per G, recta HI, parallela rectae DF, secans CD, in I; Ac per F, ducatur ipsi AG, parallela FH, secans HI, in H. Erit igitur parallelogrammum AH, quadra tum segmenti A G, cum omnia eius quatuor latera sint aequalia; & rectangulum CG, comprehensum sub AB, & segmento BG, quod AB, aequalis sit ipsi BC. Itaque pro bandum est, rectangulum CG, & quadratum AH, aequalia esse.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
