# Euclidis elementorum libri XV 281

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/281

Q uoniam igitur recta DA, qiuisa est bisariam in E, & ei addita in rectum AF, erit rectangulum sub DF, FA, hoc est, rectangulum DH, (cum FH, st aequa lis ipsi FA;) una cum quadrato dimidiae AE, aequale quadrato rectae EF, hoc est, quadrato rectae EB, quae rectae EF, aequalis est: Est autem quadratum rectae EB, aequale quadratis rectarum AE, AB: Q uare rectangulum DH, vna cum qua drato rectae AE, aequale est quadratis rectarum AE, AB: Dempto ergo communi quadrato rectae AE, remanebit re ctangulum DH, aequale quadrato rectae AB, hoc est, quadrato AC. Ablato igitur rui sus communi rectangulo AI, remanebunt rectangulum CG, & quadratum AH, inter se aequalia. Quod est propositum. Datam igitur rectam AB, secuimus, &c. Quod erat faciendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
