Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 282-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOX. QVONIAM aßumpsit Euclides, perpendicularem ductam ex A, cadere in latus CB, ad partes anguli obtusi protra ctum, ideo pancis id demonstrabimus. Sit in triangulo ABC, angulus ABC, obtusus, &latus CB, ad partes P, protractii; Dico perpendicularem ex A, deductam cadere extra triangulum in latus CB, protractum, cuiusmodi est recta AD. Si enim caderet intra triangulum, qualis est recta AE, essent duo anguli ABE, AEB, duobus rectis maiores, cum ille sit obtusus, hic vero rectus: Quod e si con tra propos. 17. lib. 1.