# Euclidis elementorum libri XV 282

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/282

IN amblygonijs triangulis, quadratum, quod fit a latere angulum obtusum subtendente, maius est quadratis, quae fiunt a lateribus obtusum angulum comprehendentibus, rectangulo bis comprehenso & ab luno laterum, quae sunt circa obtusum angu lum, in quod, cum protractum fuerit, cadit perpendicularis, & ab assumpta exterius linea sub perpendiculari prope angulum obtusum. TRIANGVLVM ABC, habeat angulum ABC, obtusum, & ex A, in latus CB, ad partes anguli obtusi pro tractum cadat perpendicularis AD. Dico quadratum late gris AC quod obtuso angulo opponitur, majus esse quadratis laterum AB, BC, rectanguio bis comprehenso sub CB, BD, hoc est, quadratum lateris AC, aequale esse duo bus quadratis laterum AB, BC, una cam rectangulo sub CB, B:D, bis comprehenso. Cum enim recta CD, diuisa sit in B, vtcunque, erit quadratum rectae CD, aequa le duobus quadratis rectarum CB, BD, & rectangulo comprehenso bis sub CB, BD. Addito igitur communi quadrato rectae AD, erunt duo quadrata rectarum CD, DA, aequalia tribus quadratis rectarum CE, BD, DA, & rectangulo comprehenso bis sub CB, BD: Est aut quadtatis rectarum CD, DA, aequale quadratum rectae AC; Quare & qua dratum rectae AC, aequale erit tribus quadrats rectarum CB, D, DA, & rectangulo comprehenso bis sub CB, BD. Cum igitur quadratis rectarum BD, DA, aequale sit quadratum rectae AB; erit quadratum rectae AC. aequale quadratis rectarum CB, BA, & rectangulo com prehenso bis sub CB, BD. Quod est propositum. In amblygonijs ergo triangulis, quadratum, quod fit, &c. Q uod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
