Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 284
Unproofread scanNot analysed yet
SINT omnes anguli trianguli ABC, acuti, &ex A, per pendicularis AD, demissa cadat in latus BC. Dico quadratum lateris AB, quod acuto angulo ACB, opponitur, minus esse quadratis laterum AC, CB, circa angu um acutum dictum, rectangulo bis comprehenso sub BC, CD, hoc est, quadratum lateris AB, una cum rectangulo bis comprehenso sub BC, CD aequale esse duobus quadratis laterum AC, CB. Cum enim recta BC, diuisa sit in D, utcunque, erunt quadrata recrarum BC, CD, aequalia rectangulo con prehenso bis sub BG, CD, &qua f– DCE D CBD C draro rectae BD. Addito ergo communi quadrato rectae DA, erunt tria quadrata rectarum BC, CD, DA, aequalia rectangulo bis comprehenso sub BC, CD, &duobus quadratis rectarum BD, DA: Duobus autem quadratis rectarum CD, DA, aequale est quadratum rectae CA; Duo igitur quadrata rectarum BC, CA, aequalia sunt rectangulo bis comprehenso sub BC, CD, &duobus quadratis rectarum BD, DA. Cum ergo duobus qua dratis rectarum BD, DA, aequale sit quadratum rectae AB; erunt duo quadrata rectarum BC, CA, aequalia rectangulo bis comprehenso sub BC, CD, &ouadrato rectae AB quod est propositum. Eodem modo ostendetur, quadrata rectarum AB, BC, aequalia esse rectangulo bis comprehenso sub CR. BD, &quadrato rectae AC, hoc est, quadratum lateris AC, minus esse quadratis laterum AB, BC, rectangulo conprehenso bis sub CB, BD. In oxygonijs ergo triangulis, qua dratum a latere, &c. Q uod demonstrandum erat.