# Euclidis elementorum libri XV 29

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, QUAENAM SINT PRINCIPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/29

QUAENAM SINT PRINCIPIA apud Mathematicos. CVM omnis doctrina, omnisque disciplina ex praeexistente Cgignatur cognitione, ut auctor est Aristoteles, atque ex assumptis, & concessis quibusdam principijs suas demonstret con clusiones; Nulla autem scientia ex eiusdem Aristotelis, aliorumque philosophorum sententia sua principia demonstret; habebunt utique & Mathematicae disciplinae sua principia, ex quibus positis, & concessis sua problemata, ac theoremata confirment. Horum autem tria tantummodo genera apud Mathematicos reperiuntur. In prima reponuntur omnes definitiones, quas nonnulli cum Aristotele suppositiones, vt vult Proclus, appellant. His autem vocabula artis explicantur, ne in tractatione ipsa, nominum ambiguitate, aut obscuritate circumuenti in paralogismos incidamus. Secundum genus complectitur petitiones, siue Postulata, quae quidem adeo clara sunt, & perspicua in illa scientia, quae in manibus habetur, vt nulla indigeant confirmatione, sed au ditoris duntaxat assensum exposcant, ne vlla sit in demonstrando haesitatio, aut difficultas. Ad tertium genus referuntur Axiomata, seu communes animi notiones, quae non solum in scientia pro posita, sed atiam in omnibus alijs ita manisesta sunt, & euidentia, ut ab eis nulla ratione dissentire queat is, qui ipsa uocabula recte perceperit. Atque his principijs recte mihi uidetur acconmodari posse id, quod in Metaphysicis scribit de primis principijs Aristoteles. A ianua quis aberrabit? Vt praeclare a Cicerone, Pronunciata, siue Effatae appellentur. Euclides igitur hoc in volumine Geometricorum elementorum praemittit ante demonstrationes suarum conclusionum omnia haec principia, ut ex ipsis, quae quidem facile a quouis intelliguntur, deducat admiranda theoremata, quibus nemo unquam assensum praeberet nisi certa, ac euidenti ratione confirmarentur. Vnde hoc etiam nomine summis laudibus efferenda est Geometria, omnibusque seculis praedicanda, quod ex tam exiguis initijs, cuilibet quan tumuis rudi & ignaro notissimis, & quidem perfacilibus progrediatur ad theoremata primo aspectu ab omni sensu humano, & intellectu remota, quae tamen tomnia migo ordine, ac methodo facili, demonstrationibusque certissimis ita confirmat, ut nihil omnino dubij in eis relinquatur Porro in huiusce modi principijs tradendis hic ordo ab Euclide seruatur, ut in ipso qui dem introitu scientiae proponat principia toti Geometria communia, in alijs autem deinde libris, vbi res postulat, ea exponat principia, quae proprie, & peculiari quadam ratione, ad materiam illorum subiectam videntur spectare.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
