Latin
BETESEC 3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 290
Unproofread scanNot analysed yet
Dico igitur, quadratum rectae CH, esse ęquale rectilioro A. Dueatur enim recta GH. Itaque quia recta DF, diu ditur bisariam in G, &non bisariam in C; erit rectangulum comprehensum sub DC, CF, hoc est, rectangulum BD), una cum quadrato rectae GC, aequale quadrato rectae GF, hoc est, quadrato rectae GH; cum rectae GF, GH, sint aequales: At quadratum rectae GH, aequale est quadratis rectarum GC, CH. gitur rectangulum BD, una cum quadrato rectae GC, aequale quoque erit quadratis rectarum GC, CH. Quam ob rem dempto communi quadrato recrae GC. remanebit rectangulum BD, hoc est, rectilineum A, quadrato rectae CH, aequale. Dato ergo rectilineo aequale quadratum constitumus: Q uod facere oportebat.