Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 292
Unproofread scanNot analysed yet
LVOLILIS ELEMENTVM III. DEFINITIONES. AEQVALES circuli sunt, quorum diametri sunt aequales; uel quorum, quae ex centris, rectae lineae sunt aequales. VONIAM Euclides in hoc 3. lib. uarias circuli proprietates demonstrat, idcirco explicat prius terminos quosdam, quorum frequens futurus est usus in hoc lib. Primo itaque docet eos circulos esse aequoles, quorum diametri, uel semidiametri aequales sunt. Cum enim circulus describatur ex circumuolutione semidiametri circa alierum extremum fixum, &immobile, ceu in I. lib. diximus, per spicuum est. eos circulos esse aequales, quorum semidiametri, seu rectae ex centris ductae, sunt aequales; uel etiam quorum totae dia metri aequales sunt. Vt si diame tri AB, BC, uel recta DF, EG, e centris D, &E, ductae sint aequales, aequales erunt circuli AFB, &AlBGC. Sic etiam si circuli sint aequa les, erunt diametri, uel rectae e centris ductae, aquales. Ex his liquet circulos, quorum diametri, uel rectae ductae ex centris sunt inx.