# Euclidis elementorum libri XV 293

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/293

quales, inaquales esse; atque adeo illum, cuius diameter, vel semidiameter maior, maiorem, &c. II. RECTA linea circulum tangere dicitur, quae cum circulum tangat, si producatur, circulum non secat. Vt recta AB, quia ita circulum BFD, tangit in B vt producta ad C, nulla ratione circulum secet, sed tota iaceat extra ipsum, dicitur tangere circulum. At vero recta EF, quia ita eundem circulam ian git in F, vt productae ad G, secet circulum, cadatque intra ipsum, non dice Itur circulum tangere, sed secare. III. CIRCVLI se se mutuo tangere dicuntur, qui se se mutuo tangentes, se se mutuo non secant. EODEM modo duo circuli AC, BC, se mutuo dicuntur tangere in C, quia ita se se contingunt in C, vt neuter alterum secet. Est autem hic contactus cir culorum duplex. Aut enim experius se se circuli tangunt, vt quam do vnus extra alterum est positus; aut interius, quando vnus intra alterum constituitur. Quod si duo circuli ita se mutuo tangant, vt vnus alterum quoque secet, dicen tur circuli illi se mutuo secare, & non tangere. ELIBEROIIIE k. γ HIII. IN, circulo, aequaliter distare a centeo rectae lineae dieuntur, cum perpendiculares, quae a centro in ipsas ducuntur; sunt aequales.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
