# Euclidis elementorum libri XV 295

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/295

Ex his colligitur triplex circuli segmentum, Semicirculus, quando recta BD, per cen rrum E, incedit; Segmentum semicirculo maius, quando recta BD, non iransit per centrum, in ipsoaamen centrum existit, quale est segmentum BAD; Et Segmentum semicirculminus, extra quod centrum circuli constituitur, cuiusmodi est segmentum BCD. Vocatur a plerisque Geometris recta BD, chorda, & circunserentia BAD, vel BCD, arcus. VI. SEGMENTI autem angulus est, qui sub recta linea, & circuli peripheria comprehenditur. DETINIT iam Euclides tria genera angulorum, qui in circulis considerantur; Primo angulum seg. CATO menti, dicens, angulum mixtum BAC, vel BCA, contentum sub recta linea AC, & circunferentia ABC, appellari angulum segmenti. Quod si segmentum circuli fuerit semicirculus, dicetur angulus semicirtuli: Si vero segmentum maius semicirculo extiterit, vocabitur angulus segmenti maioris: Si denique seg. mentum minus fuerit semicirculo, angulus segmenti minoris nuncupabitur. VII. IN segmento autem angulus est, cum in segmenti peripheria sumptum fuerit quod

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
