# Euclidis elementorum libri XV 297

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, CLIBERS.IIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/297

Angulus enim in eo existens, erit BCD; at eius circunserentiae CBD, insistens, erit BAD, qui multum ab eo differt. Qua in re mirum in modum hallucinati sunt Orontini, Peletarius, & alij interpretes nonnulli. Quod autem anguIllus in segments, & angulus circunferentiae cuipiam insistens, (ad diuersos arcus referantur, luce olarius patebit ex vltima propos. lib. 6. quae solum conuenire potest circunferentijs circu lorum, quibus anguli insistunt, non autem, in quibus existunt, vt eo in loco ostendemus. Idem quoque facile constat ex verbo graeco βεβηκέναι, quod ascendisse significat. Ascensupra circunferentiam CBD. dit enim angulus DAB, PRAFTER tres dictot angusor consideratur etiam a Gei metris angulus contingentiae, qui continetur linea recta tangente circulum & circunferentia circulis vel cerib dudbus cir cunferentijs se mutuo tangentibus, DMr-1y6 siue hoc exterius fiat, siue interis Exemplum. Si rectae AB, tanga circulum CDE, in C; angulus mi atus ACD, vel CBE dicetur angulur contingentiae, sine contactus: Kursus, si circulus CED, tangat circulum EFG, exterius in E. Item circulus HFI, circulum E. FG, interius! in F; appellabitur tam angulus curuilineus CEF, quam EFH, vel GFI, angulus contactus, seu contingentia. Sunt itaque, vt vides, tres anguli contingentiae, vnus quidem mixius, rei at τ ἐ τν κο liqui vero duo, curuilinei. SECTOR autem circuli est, cum ad ipsius circuli centrum constitutus fuerit an gulus, comprehensa nimirum figura & a re ctis lineis angulum continentibus, & a peripheria! HI.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
