Latin
3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si ea quae sunt a summis philosophiae principibus de liberalium artium dignitate vere ac sapienter scripta, falsa esse non credimus; nemini dubium esse potest, quin &rerum obscuritate, &incerta cognitione, mirum in modum minuatur illa siue uoluptas, siue lanimi iucunditas appellanda est, quae ex ipsa alioqui rerum contemplatione percipi solet. Equidem fateor (quod summo uir ingenio dixit Aristoteles) eximiam quandam esse in naturae peruestigatione positam delectationem, rerumque naturalium scien Itiam, multis philosophiae partibus nobiliItate praecellere. Sed quis non uideat in tanta opinionum uarietate, quarum (cum sit unica veritas) aut non plus una ueram aut omnes falsas esse necesse est, multum uel inconstantiae, uel errori relictum esse loci; quo quidem nihil esse potest a scientia magis alienum?