Latin
QUAENAM SINT PRINCIPIA
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 30
Unproofread scanNot analysed yet
Neque uero omnia principia Geometrica ab Euclide in his elementis sunt explica ta, sed multa reliquit lectori disquirenda, quae tamen ex us, quae tradidit sine magno labore ac studio percipi possunt &intelligi. Verum ne in hac quoque parte defuisse uideamur rerum Mathematicarum studiosis, adiunximus ua rijs in locis ad principia ab Euclide posita, ex probatis auctoribus alia nonnulla, quorum ignoratione maxime cursum demonstrationum arbitrati sumus retardari posse. RC& DEX.