Latin
MEVCLIDGEONSAR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 303
Unproofread scanNot analysed yet
MEVCLIDGEONSAR THEOR. 3. PROPOS. 4. SI in circulo duae rectae lineae sese mutuo secent non per centrum extensae; sese mutuo bi fariam non secabunt. DVAB rectae AB, CD, se mutuo in E, secent in circulo ACBD, non per centrum extensae. Dico fieri non posse, vt mutuo sese bisariam secent. Si enim vna earum per centrum transit, certum est, eam bisariam non secari: solum enim in centro, per quod altera ponitur non transire, bisariam diuiditur: Si vero neutra per centrum extenditur, quamuis vna earum aliquando bilariam ab altera diuidatur, tamen altera minime secabitur bifariam. Diuisa enim sit &AB, &CD, si fieri potest, bisariam in E. Inuento igitur centro circuli F, ducatur ab eo ad E, recta FE. Q uoniam ergo FE, ponitur secare rectam AB, bisariam in E, secabit ipsam ad angulos rectos. Eadem ratione secabitur CD, ad angulos rectos, cum ponatur bisariam diuidi in E. Q uare rectus angulus FED, recto angulo FEB, aequalis est, pars toti, quod est absurdum. Itaque si in circulo duae rectę lineae sese mutuo secent, &c. Quod erat demonstrandum. THEOR. 4. PROPOS. 5. SI duo circuli sese mutuo secent; non erit illorum idem centrum. CIRCVLI ABD, EBD, se mutuo secent in B, &D. Dico ipsos non habere idem centrum. Sit enim, si fieri potest, idem centrum vtriusque C, a quo duae rectae ducantur; CB, quidem ad sectionem B; CA, vero secans vtramque circunferentiam in A, &E. Q uoniam igitur C, centrum ponitur cir culi EBD, erit recta EC, rectae BC, aequalis. Rursus quia C, centrum quoque ponitur circuli ABD, erit &recta AC, eidem rectae BC, aequalis. Quare rectae EC, AC, aequales inter se erunt, pars, &totum, quod est absurdum. Si igi tur duo circuli sese mutuo secent, &c. Q uod ostenden dum erat.