# Euclidis elementorum libri XV 304

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 5. PROPOS. 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/304

THEOR. 5. PROPOS. 6. SI duo circuli sese mutuo interius tangant; eorum non erit idem centrum. DVO circuli AB, BC, se interius tangant in B; Dico eos non habere idem centrum. Habeunt enim, si fieri potest, idem centrum D, à quo duae rectę ducantur; DB, quidem ad tactum B; At DC, secans vtramque circunferentiam in A, & C. Quoniam igitur D, ponitur centrum circuli AB, erit recta AD, rectae BD, aequalis. Rursus quia D, ponitur centrum circuli BC, erit recta CD, eidem rectae BD, ęqualis. Quare rectae AD, & CD, inter se erunt aequales, pars & totum, quod est absurdum. Si igitur duo circuli sese mutuo interius tangant, &c. Q uod demonstrandum erat. SCHOLION. EVCLIDES proposuit theorema hoc de circulis sese interius tangentibus duntaxat, quoniam circulorum exterius sese tangentium, cum vnus sit extra alium, non posse esse idem! centrum, manifestum est. THEOR. S. PROPOS. SI in diametro circuli quodpiam suma tur punctum, quod circuli centrum non sit, ab eoque puncto in circulum quaedam rectae lineae cadant; Maxima quidem erit ea, in quas. dibzy GOQ in qua centrum; minima vero reliqua; aliarùm vero propinquior illi, quae per centrum ducitur, remotiore semper maior est: Duae autem solum rectae lineae aequales ab eodem puncto in circulum cadunt, ad vtrasque partes minimae.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
