# Euclidis elementorum libri XV 307-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 7. PROPOS. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/307-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/307-2

THEOR. 7. PROPOS. 8. SI extra circulum sumatur punctum quodpiam, ab eoque puncto ad circulum de ducantur rectae quaedam lineae, quarum vna quidem per centrum protendatur, reliquae vero vt libet: In cauam peripheriam cadentium rectarum linearum maxima quidem est illa, quae per centrum ducitur; aliarum autem propinquior ei, quae per centrum transit, remotiore semper maior est: In conuexam vero peripheriam cadentium rectarum linearum minima quidem est illa, quae inter punctum, & diametrum interponitur; aliarum autem ea, quae propinquior est minimae, remotiore semper minor est.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
