Latin
THEOR. 8. PROPOS. 9
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 311
Unproofread scanNot analysed yet
Quare punctum L, in quo se diuidunt, erit centrum dicti circuli. Eodem modo demonstrabmus, punctum L, esse cen trum circuli ABCDEF. Duo igitur circuli se mutuo secantes idem possident centrum. quod est absurdum. Circulus ergo circulum in pluribus, quam duobus punctis non secat. Quod erat demonstrandum. ALITER. Secent se ijdem duo circuli, si fieri potest, in tribus punctis A &B, &D. Inuentum autem sit I, centrum circuli AGBDHE, a quo ad dicta tria puncta ducantur IA, IB, ID. quae per defin. circuli aequales erunt inter se. Q uoniam igitur intra circulum AFCDEF, assumptum est punctum I, a quo cadunt in circunferen tiam plures, quam duae rectę aequales, erit I, centrum circuli ABCDEF. Erat autem idem punctum I, centrum circuli AGB. DHE; Duo ergo circuli se mutuo secantes hiabent idem centrum; quod est absurdum.