Latin
THEOR. I0. PROPOS. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 312
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam igitur in triam gulo AFG duo latera GF, FA, maiora 20. primi EEE sunt latere GA; Est autem GA, recta rectae G D, aequalis; (quod G, positum sit centrum circuli ADE) Erunt &GF, FA, rectae maiores recta GD. Dempta igitur communi GF, remanebit FA, maior, quam FD: Q uare cum FA, aequalis sit ipsi FF; (quod F. positum fuerit centrum circuli ABC) erit &FB. maior, quam FD, pars toto, quod est absurdum. Quod si quis velit contendere F, esse centrum circuli ADE; &G, centrum circuli ABC, instituetur aigumentatio hac ratione. In triangu20. primi lo AFG, duo latera FG, GA, maiora sunt latere FA; Est autem recta FA, rectae FE, aequalis: (cum F, ponatur centrum circuli ADE. )Igitur iectę FG, GA, maiores sunt recta FE; dempta ergo communi FG, remanebit GA, maior, quam GE: Q uia igitur GA, aequalis est ipsi GC; (propterea quod G, ponatur esse centrum circuli ABC,) erit quoque GC maior, quam GE. pars toto quod est absurdum. Idem absurdum sequetur, si centrum maioris circuli extra minorem ponatur. Non ergo recta FG, extensa vtrumque circulum secabit sed in contactum A, cadet. Quares: duo circuli se se intus contingant, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. II. PROPOS. 12. SI duo circuli sese exterius contingant, linea recta, quae ad centra eorum adiungitur, per contactum transibit. CERCVLI ABC, DBE tangant se exterius in B, &oen trum circuli ABC, sit F; circuli uero DBE, centrum sit G; Dico rel ctam extensam pF, &G, transire per contactum B. Si enim non transit, secet circunferentias in C, &E; ducanturque a centris P, G, ad B, contactum rectae FB, GB.