# Euclidis elementorum libri XV 314

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. I0. PROPOS. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/314

Quoniam igitur rectae HG, GC, maiores sunt recta 20. primi HC; Est autem HC, aequalis rectae HA; (cum utraque ducta sit ex centro H;) erunt quoque HG, GC, maiores recta HA; Q uare dempta communi HG erit GC, maior quam GA. quod est absurdum, cum utraque ex centro G, ducatur: Non igitur circuli intus se tangent in pluribus pun ctis. quam uno. TANGANT se iam circuli AB. CB, exterius in pluribus punctis, quam uno, prope F. Ducatur ex D, centro circuli AB, ad E, centrum circuli CB, recta DE, quae per contactum F, ne12 tertij cessario transibit. Si igitur etiam in alio puncto praeter F, se tangunt, tangant sese in B; Ductis igitur rectis DB, EB, erunt rectae DB. EB, aequales rectis DF, EF, hoc 20. primi est ipsi DE: Sunt autem & maiores: quod est absurdum. Non ergo se tangent crculi exterius in pluribus punctis, quam uno. ALITIR. Si circuli AB, CB. exterius se tangant in duobus punctis B, & F; ducta recta BF, cadet ipsa intra unum circulorum, per 2. propos. huius tertij lib. & ideo extra alium, quod est contra eandem propos. Q uare circulus circulum non tangit, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
