Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 315
Unproofread scanNot analysed yet
Quare vt omni ex parte confirmatum relinquatur, circulum non posse tangere circulum in pluribus punctis, quam vno, ostendemus breuiter, in vno eodemque contactu non poße esse plurae puncta, quam unum. Tangat enim circulus ABC, circulum ABD, prope A; &per eorum centra E, &F, recta ducatur EF, quae ad contactum perueniet necessario, vt ad punctum A. Dicigitur, hos circulos sese duntaxat tangere in puncto A Sienim se tangant in alio puncto. vt in B; ductis ex B ad centra E, &F, rectis BE, BF, exunt rectae EF, FB, maiores recta EB; Est autem recta EB, aequalis recta EA, cum vtraque sit ex centro E: Igitur &rectae EF, FF, maiores erunt recta EA. Quare dempta communi EF, remanebit FB, maior, quam FA quod est absurdum, cum FB, FA, cadant e centro F, ad circun ferentiam ideoque ex circuli defin. aequales existant. THEOR. 13. PROPOS. 14. IN circulo aequales rectae lineae aequaliIter distant a centro. Et quae aequaliter distant a centro, aequales sunt inter seSINT in circulo ABCD, cuius centrum E, duae rectae aequales AB, CD; Dico ipsas aequaliter distare a centro E. Ducantur enim ex E, centro ad rectas AB, CD, duae perpendiculares EF, EG, &coniugantur rectae EA. ED; Secabuntque rectae EF, EG, rectas AB. CD, bifariamsie Q uarecum totae AB, CD, aequales ponantur, erunt &dimidia earum, rectae uidelicet AF, DG, aequalia. Q uoniam igiquadrata rectarum EA, ED, aequalium, inter se sunt aequa lia: Quadratum autem rectae EA aequale est quadratis re ctarum AF. FE; &quadratum rectae ED, quadratis recta rum DG, GE: Erunt quoque quadrata rectarum AF. FE, aequalia quadtatis rectarum DG, GE. Abl ati. eigo quadratis aequalibus aequalium rectarum AF, DG, remanebunt quadrata rectarum FE, GE aequalia, ideoque &rectae EF, EG, aequales erunt Distant igitur per 4. defin. huius lib. rectae AB, CD, aequa iter a centro E. RVRSVS distent rectae AB.