Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 318
Unproofread scanNot analysed yet
QVAE ab extremitate diametri cuiussque circuli ad angulos rectos ducitur, extra ipsum circulum cadet; &in locum inter ipisam rectam lineam, &peripheriam comprehensum, altera recta linea non cadet: &semicirculi quidem angulus, quouis angulo acuto rectilineo maior est; reliquus autem minor. IN circulo ABC, cuius centrum D, diameter sit AC ad quam ex A, puncto extremo perpendicularis dulatur. Dico hanc lineam perpendicularem necessario extra circulum cadere. Si enim cadit intra ipsum, qualis est AB; ducta DB erunt duo anguli DAB, DBA, aequales; sed DAB rectus est, per constructionem: igitur &DBA, rectus erit, quod est absurdum; Duo enim anguli in triangulo minores sunt duobus rectis. Non igitur cadet perpendicularis intra circulum; nec eande ob causam in ipsam circunferentiâ, sed extra, qualis est EF. Dico iam inter AE, rectam, &circunferentiam AB, non posse cadere alteram rectam. Cadat enim, si fieri potest, recta AG, ad quam ex D, ducatur perpendicularis DH, secans circunferentiam in I. Quoniam igitur in triangulo DAH, duo anguli DHA, DAH, minores sunt duobus rectis; &DHA, rectus est, per constructionem, erit angulus DAH, recto minor, ideoque recta DA, hoc est, recta illi aequalis DI, maior erit quam DH, pars quam totum, quod est absurdum. Non igitur intercipietur recta inter AE, &circunferentam AB: sed quaecunque ex A, duF x. A, ducatur infra AE, ea secabit circulum Dico denique angulum semicirculi, contentum diametro AC, &circunferentia AB.