Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 319-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. HINC manifestum est, quod recta a diametri circuli extremitate ad angulos recto, ducta, ipsum circulum tangit. Ollensum anim luit, ipsam cadere extra circulum; Quare solum in puncto rillo dia metri extremo ipsum attingit. EX ORONTLO. POTESThoc idem theorema demonstrari ostensiue hac ratione. Sit diameter AC, in circulo ABC, cuius centrum D. Ducatur ex A, ad AC, perpendicularis AE, quam dico extra circulum cadere. Sumatur enim in ea quoduis punctum G, &coniungatur recta GD. Quoniam initur in triangulo ADG, duc anguli DAG, DGA, minores sunt duobu rectis, &DAG, factus est rectus; erit DGA, recto minor. Quare maior erit recta DG, qua DA; ideoque punctum G, extra circuli erit. Eademque est ratio de omnibus alijs punctis rectae AB. Cadet ergo tota AE, extra circulum. Ducatur iam ex A, infra AE, recta AH, quam dico necessario secare circulum. Fiat. n. angulus ADI. ęqualis angulo EAH. Addito igitur communi angulo DAH, erunt duo anguli ADI, DAH, aequales toti angulo recto DAE, ideoque minores ducibus rectis; quare coibunt rectę AH, DI, in aliquo puncto, ut in I. Dico igitur punctu I, esse intra circulum.