# Euclidis elementorum libri XV 319

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/319

ma iorem esse omnim acuto angulo rectilineo; reliquum uero angulum contingentiae, qui continetur recta AE, & circunferentia AB, minorem esse omni acuto angulo rectilineo Q uoniam ostensum est, omnem rectam ex A ductam infra perpendicularem AE, cadere intra circulum, aciet nec essario ea cum AC, minorem angulum angulo semicirculi, at uero cum AE, maiorem angulo contingentiae, cum ille sit pars anguli semicirculi, hic uero totum quidpiam ad angulum contingentiae. Angulus igitur semicirculi maior est omni acuto angulo rectilineo, reliquus autem minor. Itaque quae ab extremitate diametri cuiusque circuli ad angulos rectos ducitur, &c. Quod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
