# Euclidis elementorum libri XV 321

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/321

cum ab octona rio maius quam dimidium abstuleris, ut quinarium; tum ae ternario residuo, maius quam dimidium, ut binarium; relin qui vnitatem posito binario minorem? Neque vero ad rem facit, quod Campanus illic excipit, propositionis sententiam de quantitatibus eiusdem generis esse intelligendam. Haec quippe conciliatio nullaesi; quin etiam menti Euclidis contraria, vt nos, cum illuc uentum erit, manifestum faciemus Immo & ipse Campanus secum pugnat, cum in secunda duodecimi demonsiranda alisque propositionibus nonnullis solidorum, acuruo rectum auferat. Nos igitur hanc dubitationem sic expediemus; ut dicamus lineam rectam, quae circulum tangit, cum peripheria angulum non esficere; scilicet BCD, nullo modo angulum dici debere. Omnis enim angulus in sect.one consisit, non in contactu. Et vbi cessat sectio, cessat quoque anguli forma. Atque vt vno verbo dicam, in decussatione (Decussationem hoc loco, & se ctionem sine discrimine accipio) omnes angulorum species perficiuntur. Duabus enim lineis AB, & CD, se scindentibus in puncto E ad angulos rectos, intelligatur CD, sic moueri in orbem, scilices super puncto E, fixo, vt ex CD, fiat FG; hinc sane ex recto angulo AEC, fiet obtusus AEF: Ind. ex recto BEC, fiet acutus BEF Cuque facta fuerit HK, hinc quidem angulus obtusior fies HEA, inde vero acutior BEH; sicque continuo, donec peruenerit ad AB, & intra eosdem terminos concludatur cum ea. Tum enim immersa, vt sic dicam linea CD, in lineam AB, euanescet angulus. Neque diuersa ratio est in curuo: Sit enim in circulo! ized by Google Dic

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
