# Euclidis elementorum libri XV 323

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SSLIBERA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/323

Et constas, ex consectario huius decimae sexta, lineam DE, contingere ipsum AFBA, circulum: ac propterea DAF, esse minorem omni angulo acuto, ex ipsa Euclidis sententiae: scilicet per vltimam partem huiusce decimaesextae. Iam vero inter puncta C, & B, suscipiatur in diametro AB, cen A, describatur alter maior circulus AHtrum G, & spatio G KA. Dico FAH, non esse quatitatem. Constat quippe circulum AHRA, transire inter rectam DA, & curuam AF, cum sit semidiameter GA, maior semi-.. diametro CA. Manifestum quoque est, lineam DE, tangere ipsum AHKA, circulum ex eodem huiusce decimaesexta consectario: ac propterea DAH, esse omni acuto minorem. Describatur tertio, secundum maius spatium LA, circulus AMNA; Et erit ex eodem consectario, DAM, omni acuto minor. Sicque in in finitum, erunt omnes contactus, quos efficiet linea DE, cum circulis ductis per A, punctum, quorum centra in AB, linea, minores omni acuto rectilineo: ac sic, omnes aequales, si modo aequalitas inter non quanta dici possit. Quapropter cim tactus DAM, erit aequalis contaciui DAF: Fietque ut MAF, contacius interior circulorum, neque augeat, neque minuat con tactum DAM. Igitur MAF, quantitas non est. Quod erat demonsirandum. SED & probabimus. contactum interiorem circulorum quantitatem non esse in hunc modum. Nempe cum omnes circuli sint similes, erunt & semicirculi similes: Quaprepter anguli, qui fiunt a diametro & peripheria, in omnibus cir culis sunt aquales, per conuersam definitionis similium sectionum. (Nam ab hac aequalitate angulorum non excludentur anguli mixti.) Erit igitur angulus BAF!, aqualis vtrique angulorum KAH, & NAM: Ac propterea coatactus FAM, nihil addit ad angulum BAF. Quaere FAM, quantitas non est. Quod fuit demonstrandum. Hinc sequitur alterum. CONTACTVS lineae rectae cum circulo, quantitas non est. MANENTE enim eadem constructione, si DAF, sit quantitas

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
