# Euclidis elementorum libri XV 327

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ESLIBERA. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/327

Vi in proxima figura, angulo acuto BAE, maior est acutus BAD, & multo adhuc maior acutus BAC. Quad si alia recta ducatur inter perpendicularem AF, & rectam AC, fiet adhuc maior angulus acutus, nec vnquam sinis erit huius incrementi. Sicut igitur in huiusmodi incremento nunquam peruenimus ad aliquem angulum acutum, qui sit aequalis angulo recto, vel maior recto, nisi acutus angulus mutetur in re ctum, vel obtusam, sed semper recto, uel obtuso minor est angulus acutus: Ita quoque in accretione anguli contacius nunquam deuenimus ad aliquem angulum contactus, qui aqualis sit acuto angulo rectilineo proposito, vel maior acuto nisi angulus contactus mutetur in alium angulum mixtum, (qui quidem efficitur a duabus lineis se secantibus; cuiusmodi est angulus segmenti.) sed angulus cont.ictus acuto semper minor est. EODEM molo negamus, nos ponere angulum semicirculi maximam quantitatem. Immoasserimus, quolibet angulo semicirculi proposito, quamuis ostensus sit ab Luclide maioomni acuto angulo rectilineo, infinitos dari posse maiores. Vi in eadem figura saeperiori circulari, angulo semicirculi BAG, maior est angulus semicirculi EAH, & multo adhuc maior angulus semicirculi FAI: Atque ita deinceps, si maiores semper circuli describantur, quam AFI, tangentes rectam CD, in A, augebitur perpetuo angulus semicirculi, semper tamen minor existet angulo recto CAI. E contrario vero, angulo semicirculi FAI, minor est angulus semicirculi EAH & multo adhuc minor angulus semicarculi BAG nec vnquam finis erit huius decrementi, & tamen quilibet maior est, quouis angulo acuto rectilineo, licet infinite diminuatur, vt Euclides demonstraxit: quemadmodum quouis acuto angule dato, inueniuntur alij quidem maiores, alij vero minores innamerabiles.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
