# Euclidis elementorum libri XV 330

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EREUCLID. GEONS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/330

Quamuis enim omnes anguli contactus, qui efficiuntur a linea tangente, & peripheria, minores sint quolibet angulo acuto; non tamen propterea inter se omnes aequales esse necesse est, sed potest alio alius maior esse, & minor, vt diximus: quemadmodum etiam omnes anguli acuti minores sunt angulo recto, & tamen ipsi inter se non sunt omnes aequales. Sic etiam omnes formica (vt ex rebus quoque naturalibus exemplum afferamus,) minores sunt homine, vel monte, cum tamen ipsae] inter se val le sint inaequales. Quare non recte concludit Peletarius, contactum interiorem nihil eße. NEGAMVS deinde, angulos segmentorum similium aquales esse, ficut ipse assumit in sequenti demonstratione: Neque enim hoc Euclides si gnificauit in vltima definitione huiutertij libri; Sed decuit ea segmenta esse similia, in quibus anguli rectilinei sunt aequales, vel quae angulos rectilineos capiunt aequales; non autem quorum anguli aequales existunt. Immo magnum discrimen est inter angulos in segmentis, & an gulos segmentorum, vt aperte constabit ex propositione. 31. huius libri. EX his facile reijcientur reliquae Peletarij demonstrationes. Angulus enim contactus, qui efficitur a linea tangente, & peripheria, diuiditur per lineam circularem, ita vt contactus interior sit vera pars eius, cum contrarium nullo modo ostenderit. Eodem pacto angulus contactus, quem constituun duo circuli se exterius tangentes, diuiditur & per lineam circularem, & per rectam, quae vtrunque tangit. Pari ratione theorema illud resellitur, quo asseruit, angulum semicirculi aqualem esse angulo recto rectilineo. Excedit namque rectus angulus angulum semicirculi, angulo illo contactus, quem es ficit linea tangens, & peripheria. Postremo hallucinatus est quoque Peletarius in illa demonstratione, quam ad Cardanum misit. Etsi enim angulus semicirculi in maiori circulo maior est angulo semicirculi in circulo minoris non tamen propterea efficitur, vt aliquis angulus semicirculi, maior sit angulo recto. Semper enim rectus angulus superabit quemuis angulum semicirculi, angulo illo contactus, qui efficitur a peripheria, & linea tangente. Quemadmodum etiam quouis angulo acuto proposito, dari possunt alij maiores; nunquam tamen aliquis acutus rectum excedet, qvt in praecedenti figura cernere licet.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
