Latin
ELIBERƆ. III.S
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 340-2
Unproofread scanNot analysed yet
fieri possit, in 25. propos. huius lib. &in 5. quarti lib. ostendetur.) quem dico transire etiam per D. Si . n. non, transibit vel vltra D, vel citra. Ducantur ergo recta CE, AF, ad circunferent iam, ita vt non secent rectas CD, AD. Quo facto, erunt anguli B &F, aequales duobiis rectis; Erant autem &anguli B, &D, duobus rectis aequales: Igitur duc anguli B, F, aequales sunt duobus angulis B D. Quocirca ablato coni B, remanebunt anguli D, &E, aequales: quod est absurdum. Ducta. n. recta AC, erit angulus D, maior angulo E, vel contra, angulus E, maior angulo D. Transit igitur circulus per punctum D. quod est propositum THEOR. 21. PROPOS. 23. SVPER eadem recta linea, duo segmenta circulorum similia, &inaequalia, non constituentur ad easdem partes.