# Euclidis elementorum libri XV 352

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, MAPLIBERS. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/352

MAPLIBERS. III. hensus recta- BC, & peripheria BEC, pars sit quoc, anguli reet. FBC; Erit angulus segmenti minoris, recto minor; quod est quintum. In circulo igitur angulus, qui in semicirculo, rectus est &c. Quod erat demonstrandum. ALIA demonstratio huius propositionis. In semicirculo, emus diameter AC, & centrum D, sit angulus ABC, quem dico esse rectum. Ducta.n. recta BD, erunt an guli DBA, DAB, aequales, quod rectae DA, DB, aequales sint. Cum igitur angulus BDC, AD C externus aequalis sit duobus angulis internis DBA, DAB, in triagulo ABD: Erit angulus BDC, duplus anguli DBA; Eodem modo erit angulus ADB, duplus angali DBC; atque adeo duo anguli ad D, duplierunt totius anguli ABC. Cum igitur anguli ad D, sint duobus rectis ęquales; erit angulus ABC, eorum dimidius, rectus: quod est primum. A2T rursus in segmento maiori, cujus centrum D, angulus ABC, quem dico esse recto mmorem. Ducta enim diametro AE, & coniuncta recra BE; erit angulus ABE, in semicirculo rectus. Q ua A - - C re angulus ABC, pars recti, recto minor erit: quod est secundum. SIT iterum in segmepto minori, cuius centrum D, angulus ABC, quem dico esse recto maiorem. Ducra enim diametro AE, occurrens peripheriae produciae in E, & coniuncta recta B. Ez erit angulus ABE, in semicirculo reetus; quicum sit pars anguli ABC, erit angulus ABC, recto maior: quod est tertium. IAM vero proponatur segmentum majus ABC, & seg mentum minus ADG, quorum centrum B. Dico angulum CAB, segment, maioris, esse recto maiorem; At angulum CAD, segmenti minoris, recto minorem. Ducta enim diametro CB & recrà BAF, erit angulus BA C, in semicirculo, reprus, atque adeo ei deinceps FAC. Cum igitur angulus rectus BA C, sit pars anguli CAB segmenti maioris: & angulus GA D, segmenti minoris, pars quoque anguli recti FAC; constat utrumque.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
