Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 353
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. HINC manifestum est, quod angulus trianguli, qui reliquis duobus aequalis existit, rectus est: eo quod illi contiguus (qui producto latere extra tuiangulum fit) eisdem sit aequalis. Quod quidem constat ex priori demonstratione EX CAMPANO. Ex hac propositione perspicuum quoque est, non ualere duas illas argumentationes, quas impugnauimus in propos. 16. hurus lib. quarum una est. TRANSITVR a maiore ad minus, &per omnia media; ergo per aequale. ALTERA uero est eiusmodi. CONTINGIT reperire majus, &minus eodem; Igitur continget reperire aequale. IN circulo enim ABC, cutus centrum D, &diameter AE, du catur recta AB. Erit igitur angulus ABE, segmenti maioris, recto maior. Quare si AB, meueatur uersus A R, circa A, punctum fixum, faciet semper cum peripheria angulum recto maiorem, donec ad diametrum AE, peruenerit, ubi faciet angulum sem circuli, recto minorem APB Quod si ulterius moueatur ad AC, faciet a fortiori angulum ACF, segmenti minoris, recto mi norem. Transitur ergo ab angulo segmenti maioris, qui recto maior est, ad angulum semicircali, uel etiam seginenti minoris, quorum uterque recto minor est; non tamen per angulum recto aequalem. Cum igitur per omnes medios angulos fiat transitus, perspicuum est, uinosas esse praedictas consequentias. SCHOLIOR. Γ ι 1 -MANIFESTVM quoque est conuersum huius thecrematis. Hoc est, segmentum circuli, in quo angulus constitutus est rectus, semicirculus est. Nam si esses maius, angul in eo foret acutus; si minis, obtusus; &sic de reliquis partibus theorematis. HINC etiam perspicuum est, si angulo recto recta subtensa bifariam secetur, &ex puncto diuisionis circulus describatur ex