# Euclidis elementorum libri XV 358

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/358

IN circulo ACBD, secent se mutuo rectae AB, CD, in E; Dico rectangulum comprehensum sub segmentis AE, EB, aequale esse rectangulo comprehenso sub segmentis CE, ED. Aut enim utraque linea transit per centrum, aut una tantum, aut neutra. Transeat primo utraque per cenCSB trum. Q uoniam igitur omnia quatuor seg menta inter se aequalia sunt, perspicuum est rectangulum cum prehensum sub duobus, aequale esse ei. quod sub reliquis duobus comprehenditur, rectangulo. TRANSEAT secundo CD, sola per centrum F, diuidatque prius rectam AB, bisariam, ac propterea ad angulos rectos, coniungaturque recta BF. Q uoniam igitur CD, diuisa est per aequalia in F, & per inaequalia in E; erit rectangulum sub CE, ED, una cum quadrato rectae EF, aequale quadrato rectae FD, ideoque quadrato rectae FB; Sunt. n. rectae FD, FB aequales: Est auiem qua dratum rectae FB, aequale quadratis rectarum FE, EB; Igitur rectangulum sub CE, ED, una cum quadrato rectae EF, aequale erit quadratis rectarum FE, EB. Q uare ablato commmuni quadrato rectae FE, rema nebit rectangulum sub CE, ED, aequale quadrato rectae EB, hoc est, rectangulo sub AE, EB; cum AE, EB, re ctae sint aequales. Diuidat iam CD, transiens per centrum rectam AB, non bisariam. Secetur ergo AB, bisariam in G, ducanturque re ctae FG, FB, eritque FG, perpendicularis ad AB. Quoniam uero rectangulum sub CE, ED, una cum quadrato rectae

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
