# Euclidis elementorum libri XV 360

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, D EUCLID. GEOMNA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/360

Describatur enim per tria puncta A, D, & B, circulus aliquis, (quo autem modo id fiat, ostendemus ad 5. propes. lib. 4.) qui si non transeat per C, transibit aut ultra C; nel citra, ut per F. Quoniam ergo reGangulum sub FE, ED, aequale est rectangulo sub AE, EB; 35. tertij. & rectangulum sub CE, ED, ponitur quoque aequale eidem! rectangulo sub AE, EE: Erunt rectangula sub CE, ED; & sub FE, ED, aequalia, pars & totum; quod est absurdum. Transibit igitur circulus per punctum C. quod erat propositum. THEOR. 30. PROPOS. 36. SI extra circulum sumatur punctum ali quòd, ab eoque in circulum cadant duae rectae lineae, quarum altera quidem circulum secet, altera uero tangat: Quod sub tota secante, & exterius inter punctum & conuexam peripheriam assumpta comprehenditur rectangulum, aequale erit ei, quod a tangente describitur, quadrato. EXTRA circulum ABC, punctum sumatur D. à quo & linea DB, cirlinea ducatur DA, secans circulum in C, culum tangens in B. Dico rectangulum 17. tertij. sub DA, DC, aequale esse quadtato rectae DB. Transeat enim primo recta DA, per centrum E, & iungatur recta EB, quae perpendicularis erit ad DB. 18. tertij. Q uoniam igitur CA, diuisa est per aequalia in E, & ei addita in rectum & continuum CD, erit rectangulum sub D A, DC, una cum quadtato rectae EC, hoc est, cum quadrato rectae EB, 6. secundi ęquale

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
