Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 364
Unproofread scanNot analysed yet
VCLIDIS ELEMENTVM IIII. DEFINITIONES. FIGVRA rectilinea in figura rectilillinea inscribi dicitur, cum singuli eius figurae, quae inscribitur, anguli singula latera eius, in qua inscribitur, tangunt. GENS Euclides in quarto hoc libro de uarijs inscriptionibus figurarum recilinearum in circulo, &earundem circa circulum descriptionibus; nec non de inscriptionibus circuli in eisdem figioris, &circuli descriptionibus circa eadem: exponit paucis definitionibus, quid sit figuram in figura inscribi, aut circa figuram describi, incipiens a rectilineis figuris. Si igitur anguli O, E, F, trianguli interni DEF, tangant latera AB, AC, BC, trianguli externi ABC, dicetur iriangilum DEF, in triangulo ABC esse DOE YI. inscriptum. At quoniam angulus M, trianguli KLM, non tan git latus HI, trianguli GHI, non dicetur triangulum KLM, inscribi in triangulo GHI; quamuis totum illud sit intra hoc, duoque anguli K, L, tangant duo latera GH, GI. II. SIMILITER &figura circum figuram describi dicitur, cum singula eius, quae circunscribitur, latera singulos eius figurae angulos tetigerint, circum quam illa describitur.