Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 366
Unproofread scanNot analysed yet
VICISSIM dicetur circulus DEF, inscriptus esse in triangulo ABC: At vero circulus ABC, descriptus esse circa triangulum ABC. Idem iudicium habeto de alijs figuris rectilineis, quae in circulo dicuntur inscribi, vel circa eundem describi; Aut in quibus circulus dicitur inscribi, vel cir ca quas describi circulus dicitur. VII. RECTA linea in circulo accommodari, seu coaptari dicitur, cum eius extrema in circuli peripheria fuerint. VT recta linea AB, quoniam eius extrema A, &B, in peripheria circuli ABC, existunt, coaptata, seu accommodata in dicto circulo esse dicetur: Non autem recta E, uel CD 3 quia haec vnum duntaxat extremum, nempe C, habet in peripheria circuli; Illae vero nullum.